Details zum Rechtsakt

Lektion 4.13

Heinrich verspricht in der Urkunde Savona seinen Schutz. Dies wird im hervorgehobenen Textabschnitt noch genauer definiert.

Edition:

Heinricus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum.

Affectantes prudentum virorum .. vicarii, consilii et communis Saonensis dilectorum nostrorum fidelium propter fidem sinceram et puritatis fidei constantiam, quam incessanter ad nos et sacrum gerunt imperium, prout ex officii nostri tenemur debito, ubilibet sollicitudine regia precavere dispendiis et comoditatibus providere, ipsos in nostram et eiusdem imperii protectionem recipimus specialem. Mandantes vobis universis et singulis firmiter et districte, quatinus eosdem Saonenses in nullo penitus offendatis nec ipsos perturbari seu molestari ab aliquo permittatis, sed ipsos contra insultus et gravamina quorumlibet auctoritate nostra regia manuteneatis et efficaciter defendatis, sicut indignationem regiam volueritis evitare. In cuius rei testimonium presentes litteras maiestatis nostre sigillo iussimus communiri.

Dat. Pysis, III. Idus Aprilis, anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo, regni vero nostri anno quarto.

(...) quatinus eosdem Saonenses in nullo penitus offendatis (...)
(...) nec ipsos perturbari seu molestari ab aliquo permittatis (...)
(...) sed ipsos contra insultus et gravamina quorumlibet auctoritate nostra regia manuteneatis et efficaciter defendatis (....)
Savona darf nicht angegriffen werden.
Heinrich gebietet aufgrund seiner königlichen Autorität, Savona gegen jedweden Übergriff zu verteidigen.
Andere sollen nicht zulassen, dass Savona gestört bzw. belästigt wird.