La plus ancienne charte de Zurich
.
La transcription est:
(C) Ego in Dei nomen Nanzo cogito pro peccatis meis et anime meae remedium. Propterea trado aliquid de rebus meis, quod ego legibus conquesivi in pago Durgau-
gense in loco, que dicitur Fakisesuilari, ad monasterium sancti Gallonis, ubi Agino episcopus et Uuerdo abbas preesse videntur, tam terris, casis, casalis, pomariis, campis, pratis,
silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, omnia ex integro ad ipsum locum pertinentem, quod me ibidem presens habere videtur; in eam vero diccionem et racionem,
ut ipsam rem liceat mihi et filiis meis post me et filii filiorum meorum et generacionibus meis ad usum fructuario habere, et exinde censum dare debeamus solidum
unum in quicquid potuerimus ad festivitate sancti Gallonis aut sancti Martini; et si de illo censo negare presumimus, tunc pastor ipsius monasterii in suam do-
minacionem revocare debeat sine ulla contradiccione.