Bullinger - correspondance

La transcription est:

Gratiam et pacem a Domino. Charissime Heymryche
hic quem vides Carolstadius est, Homo sane talis
qualem se Luterus esse credit, cum tamen non sit
alius quam ipse Carolstadium esse predicat. Eum
deduci ad iter quod Basileam pergit facito. Stren-
nue pauper est, quapropter qui quid potestis iuuate
et opitulamini, non ut nostra hauriatis: Sed
ut de nostro quid ei refectionis obueniat.
Vale et Geruasio salutem nostro nomine iubeto.
Tiguri. 22. diei Iunii diluculo. 1530.
Huldrych Zuinglius
tuus.