Les honneurs de l'ours et les droits du sacristain (décembre 1330)

The transcription reads:

In nomine Domini, Amen. Anno a Nativitate eiusdem Mo CCCo XXXo, indicione XIIIa sumpta cum anno, […]Va die mensis decenbris (sic), apud Sanctum Mauricium Aganensis, Sedunensis dyocesis, in monasterio dicti loci, in claustro ante domum domini sacriste dicti loci, in mei infrascripti notarii et testium subscriptorum presencia propter infrascripta, constitutis viro religioso domino Thoma, sacrista dicti monasterii, ex una parte, et Johanne Pancy, lonbardo (sic) apud Sanctum Mauricium commorante, ex altera.
Cum, prout dicte partes asseruerunt, quodam ursus captus fuisset per quosdam homines infra terrotorium (sic) de Laveto, in quo terrotorio (sic) juridicio, dominium, merum et mistum imperium ad sacristaniam dicti monasterii dicitur pertinere et ex parte dictorum hominum dictum ursum capiencium fuerint eidem domino sacriste reddici honores dicti ursi capti tamquam domino et illi in cuius terrotorio (sic) dominio captus fuerat dictus ursus, quales reddi consue[v]erunt et dari domino in cuius dominio et terrotorio (sic) capitur ursus.
Postmodum, quod familiares illustris viri domini comitis Sabaudie et specialiter Perronetus de Monte Jallato, castellanus Sancti Mauricii et Monteoli, pro illustri domina domina Maria de Brebancio, comitissa Sabaudie, dictos honores domino sacriste redditos peteret et instanter exigeret a dicto domino sacrista, dicens et asserens dictos honores ursi capti ad ipsos dominum comitem et comitissam pertinere debere, dicto domino sacrista hoc omnino negante.
Et tandem Guillelmus de Castellione, fesendarius et familiaris dictorum domini comitis et comitisse, advitandum scandalum et discussionis discrimen, partes suas interponendo, dictos honores commendaverit, jure et proprietate cuiuslibet partis salvis, Georgio de Monte Gavello lonbardo (sic) apud Sanctum Mauricium commoranti, donec informationibus super hoc factis apparere posset (....)